- TABACI Insula
- TABACI Insulaquae et nova Valachria, Insula Americae meridialis, in mari Boreali sub Hollandis. Vide Insula Tabaci. Coeterum dicta est a Tabaco herba, quae ibi magna copia provenit; Olim et Nocotiana, a Nicotio inventore appellata, quod primus eam ex India ad nos adduxit, Indis suâ linguâ Piciel vocatum. Fuit autem Nicotius is Lusitanus qui cum ornatûs solum gratiâ Tabacum herbam, in hortos suos transtulisset, vis eius innotuit famulo, hâc occasione. Fecerat is sibi per imprudentiam in digito vulnusculum, quod neglectum et nimiô muneris exercitiô adeoque madore aquae irritatum, coepit inflammari: unde lancinatio mterior, extus inflammatio et doloris in partes proximas diffusio tanta, ut febricula universum tandem corriperet corpus. Quare, cum vidisset brassicae folia, carbonibus aliquantillum ad expellendam frigiditatem fracta, imponi partibus affectis et sic eas demulceri: folium Tabaci dextrâ atterit et sinistrae laboranti imponit; mirum, continuo virtutem fruticis experitur, videt evanescere vulnus adeoque corie et sanari: quod hero relatum, frutici honori, mortalibus usui fuit. Factum id praeteritô saeculô. Inde in Galliam delata herba, Mediceae, a Catharina de Medicis, Regina Matre, nomen accepit: Hinc in alias Europae regiones diffusa. Itaque Lusitanis, sed et Anglis debet hoc Europa, e quorum provinc. Virginia dicta, laudatissimum adfertur. Semen spargirur in solum fecundunm, quod rigatum, pro more brassicae, producit germen bifolium, id propaginem liceat dicere, quod ex lectulo revulsum agro committatur pingui, ut adolescat: Cum autem plurimum sitiat, scrobem amat sibi fieri, ut pluviam copiosius hauriat et ad radicem fovendam corrivet, adeo ut caelô longum siccô a cultore poscat fluvialem, putealemve. Hinc fabula nata, Tabacum nubes attrahere, pluvium facere caelum, remorati messem: scil. ad Sepdtentrionem emittet frutex exhalationem et effractis abyssi repagulis remulcô attinebit nube, quae nostrum obtegant Horizontem, ut caelum vehementius lacrimetur. Fuit tamen, cum haec opinio pervasisset et frutex novus per agrum secalem sparsus abundaret humidô caelô, messe ob id tardiuscula, per flagellationem annonae, ut pueri ex urbe M. ad Mosellam proruerent agminatim in agrum suburbannm, ac Tabacum nihil tale metuens crudelissimeinvolarent, apicemque, posterorum spem, a caule non ferrô, quod brevissimum supplicium, separarent, sed man bus digitisque tevellentes, radicitus extirpatum irent. Actum erat de universa colonia, nisi miles impetu factô sclopetos ad terrorem innocue explofifler, puerisque pulsis ac fugatis miseras conservasser dreliquias. Sed Germania superior acceptum hocnaturae arcanum Gallo cuidam fert, qui in Virginia diutius commoratus, modum eius plantandi et funiculandi probe animadvertit, et rei conficiendae gnarus, semen cum scientiae sacrario apud amicum I. Pide deposuit, ac peregre abiens, tractum Rhenanum, maxime ubi9 Alsatia audit, nihil despectô Moenô inseriori,l sibi elegit, Ubi conductis agris, confecit ex foliis aridiusenlis chordas digitali crassitie aut minutiores, admiscensque faeces vini et herbarum nonnullas virtutes (tinctorum atramentum tamen ob sal nitri perosus, fuscâ non atrâ specie gaudens) fistulas Lemnias porcellanas, siglinas subactâ cretâobductas, paravit, quae capitolum latissimô labrô praeferrent, ad Tabacumexcipiendum, iam funiculatum quidem sed minutissime concisum et nonnihil tostum, unde admotô igni arderet et fumum, per fistulam sequispithamalem, attrahenti ori permitteret; fumus autem per guttur nullus descenderet, ne arreriis infestior pervasô ventriculô intestinorum faeces unô ictu resolveret alvumque cito citius deiceret, nullô ad compositionem corpori indultô tempore. Tantus vindictae ardor et raptus. Verum subtilior pars fumi tentat cerebrum, quod Naura homini frigidissimum fecit, et humores supefluos praecipitat in linguam, unde sputi copia et necessitas, dum crassior pars fumi demihiante labellô in aerem remittitur: quemadmodum omnis digestio, omnis cribratio et et filtratio putum ab impuro separat. Porro, redigitur quoque folium chordatum in pulverem, cui lilium convallium et aliae herbae acrioris virtutis admixtae, ad concitandam sternutationem, si ex superficie convexae manus tantillus naribus atgrahatur ad vestibulum syncipitis, egregio cerebri evacuandi et extergendi remedio: Aiunt tamen, nimiô usu illud exsiccari instar pyri in fornace, etiam fuligine admissâ. Numquam verô satis laudari potest vel cineris virtus, qui in vulnus sparsus mordet quidem sed a putredine abstinet, sanationis fidissimus minister: etiam in veteratis et serpentibus fistulis seliciter adhibitus. Et sustulit Tabacum, in praedictis Germaniae locis nasci solitum Virginiani quoque desiderium; quin et inde in Inferiorem Germaniam descendit ut non nisi, ad summan laudem compage ac signô exoticô opus habere videatur. Volunt tamen aestu marinô et solari reddi exihus, quod navigationes aliquot mensibus egeant, aliquando etiam merces hae negligentius condiantur, habeaniturque et pro cursu Solis umbras modo dextras modo sinistras spargentis, cis Aequatorem, diversum quid aut tenuius spirent. Adamus Preyelius, Sin e et Europae c. 32. In agris Angliae Glocestriensibus magno cum succe ssu eiusdem plantae proventus tentatus est, sed edictis Regiis, quamquam aegre retracti sunt incolae quod metueretur, ne, si in ipsa Anglia negotium institueretur, Coloniae Americanae inde caperent detrimentum, Auctor Anonymus Hist. Orbis Ter. l. 1. c. 3. §. 4. Plura de usu abusuque Tabaci, Vide in Iac. Balde Satyra in Tabaci abusum, cuius Praesatio sic orditur: Invadimus toto ôrbe celeberrimum, sed ancipitis Famae germen, Tabacum, sive potius amatores eius fumanti accrrae nimis obnoxios. Invadimus autem seriptione vel idcirco non timidâ, quod midtirum mortalium odiis gratificari atque votis nos praeseiamus. Praestantissimum aiunt ex Brasilia adferri, navibus Lusitanis, Britannicis, Batavis. Primarium ex Insula Ferino; quamquam et tota Verginia commendabilem virtutis huius herbam copiose submittit. Alias et Paetum, et Nicotiana herba vocalur: qui honorificentium sentiunt ac Medice loquuntur, Panaceam quoque appellant. Ut autem Americam Tabacum, sic Orientalem Indiam Betella celebrem reddit, cuius folio Areccae fructus adhibetur, quô utrôque hospites, appositâ quadrâ calci dicatâ, quam ex ostreis excoctam, et modico usu innoxiam, Bettelae illinunt, solent excipi. Qua dere praeter alios. vide Auctorem Sine et Europae, loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.